De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
'Et quidem' inquit Catulus 'haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt, defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere vel ornate inlustrare possit.' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius 'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit.'
'Iam id quidem saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit.' 'Nam hercle,' inquit Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus.'