De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Tum
ille 'ego me hercule' inquit, 'Caesar, ex omnibus Latinis
verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem
enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen
habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis
nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid
postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut
eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem
non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus
aut multus est, is ineptus esse dicitur.
Hoc vitio cumulata
est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim
huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio
imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci
ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum,
quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit
maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque
inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non
necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus
facere inviti et recusantes heri coacti sumus.'