De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Enitendum est ut
ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut
utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes
nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse
causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum,
studiis autem eorum ceteris commodandi favetur.
Videndumque
hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus,
eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet,
nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios
odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere;
eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel
excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt,
perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur;
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque
debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam
acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis
offensio;