De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Nam haec perpetua contra Scaevolam
Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati,
in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus
facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem
et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici
possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc
ipsum non insulse interpretantur;
dicere enim aiunt Ennium,
flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi,
quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa
sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed
ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero
genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam
illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et
quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.