De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius." Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur.
In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis:
"tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio."
Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.