De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
inquit "et cena." Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis
moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent
oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut
ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum
diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum
eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus
esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui
est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus
igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum
utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est.
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum
maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod
facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias;
maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte
re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque
locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere
etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod
gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et
quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare
frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum
est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui
domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in
bono servo dici solet.