De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant
igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem
genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum
iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et
dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo
exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo
genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia
Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."
Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse
me puto;
rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur;
in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda
enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur
et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint,
quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut
brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de
Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes
apologorum.