De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium
verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis
impetraro'—'Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis
hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat,
'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic
faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum
nullum faceres, me teneres.'
Hic Catulus adrisit et simul,
'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam
neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus,
sine mea sententia tam facile promisit.'
Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille
'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de
schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo
quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit,
cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi
solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.