De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
defendit." Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere
posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali
facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra
dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii
versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt,
mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta
confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non
habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando,
sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt,
quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines
caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione
orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te
iudices abalienes?