De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus; exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate, quam a nescio qua dignitate.'
'Ut igitur de ipso genere sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit, is si non plane artem, at quasi artem quandam invenerit.