De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Hisce omnibus rebus consideratis
tum denique id, quod primum est dicendum, postremum
soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum
invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut
nugatorium aut vulgare aut commune. Principia autem
dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis,
apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in
principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere
atque allicere debet;
in quo admirari soleo non equidem
istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem
in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet
surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus
sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit,
tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc
simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et
venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant.