De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed cum
erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo
aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur,
sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res
est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae
calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra
falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere
contraria;
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem,
si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae
restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos
agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod
agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in
totam orationem confundendum nec minime in extremam;
sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur.