De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et
servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et
lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur.
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
effertur, imus, ad sepulcrum venimus,
in ignem imposita est,
fere decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam
hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non
brevitati servitum sit, sed magis venustati.
Quod si nihil
fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci
facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta
personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius,
quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †constituitur
aliquando ac non ista brevitate percurritur.