De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Iam vituperandi
praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum
est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum
proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum
notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite
atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et
vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere
causarum.
Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sentiam;
adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum
levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam
nisi ea, quibus haec exornentur.' 'Perge vero,' inquit
Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque
evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque
perspicio; et quod mihi nihil aut quod non multum
relinquis, percommode facis estque mihi gratum.'