De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.'
'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint
exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem
aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia
genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum,
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut
propriis praeceptis instruenda?' 'Minime vero,' inquit Catulus;
'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus
facultas ex ceteris rebus et causis comparata.'
'Ergo item'
inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego
paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse,
neque habent suum locum ullum in divisione partium neque
certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus
diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio,
consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi
ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta
non quaerunt.'