De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem
exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem
temporum desiderat, regionum descriptionem; vult
etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia
primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de
consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis
declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam
quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur
omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque
ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac
nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
verborum
autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum
lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali
asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum
est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla
esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In
eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes,
praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda
sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus,
quae traditae sunt, habent nullum.