De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim
obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora
ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem
aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille
Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus,
aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque
ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam
Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem,
quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse
aliquem, cuius se similis plerique esse vellent.
Hanc igitur
similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus
crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur;
quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius
oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis
rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam,
quae stilo depascenda est.'