Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
P. Probabile inventum ad faciendam fidem. C. Quo modo
igitur duo genera ista dividis? P. Quae sine arte putantur,
ea remota appello, ut testimonia; insita, quae inhaerent in
ipsa re. C. Testimoniorum quae genera sunt? P. Divinum et humanum; divinum est ut oracula auspicia, ut
vaticinationes et responsa sacerdotum haruspicum coniectorum; humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate,
ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta
pacta promissa iurata quaesita.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Quae sunt quae dicis
insita? P. Quae iura[*]iura P: iure codd. delt.: om. vulg.
infixa sunt rebus ipsis, ut definitio,
ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius
aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea;
ut ea quae sunt quasi coniuncta aut quae[*]aut quae P: aut ea p: aut ut ea Lambinus
quasi pugnantia
inter se; ut earum rerum de quibus agitur causae; ut
causarum eventus, id est, quae sunt effecta de causis; ut
distributiones, ut genera partium generumve partes; ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid
argumenti; ut rerum contentiones, quid maius, quid par,
quid minus sit, in quibus aut naturae rerum aut facultates
comparantur.
3
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Omnibusne igitur ex istis locis argumenta
sumemus? P. Immo vero scrutabimur et quaeremus ex
omnibus, sed adhibebimus iudicium, ut levia semper eiciamus, non numquam etiam communia praetermittamus et
p.3004
non necessaria. C. Quoniam de fide respondisti, volo
audire de motu. P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius
quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare;
cuius in[*]in om. P
infinita quaestione[*]quaestio est P
ordo idem fere quem exposui
locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae
ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista
explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi
et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus
autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam
aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim motus[*]motus om. P
genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in
proposito finis fides, in causa et[*]et om. P
fides et motus. Qua re
cum de causa dixero, in[*]in qua codd. deft.
quo inest propositum, de utroque
dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
P. Auditorum eam genere[*]iam genere P
distingui. Nam aut auscultator modo
est qui audit aut disceptator, id est rei sententiaeque moderator; ita aut ut delectetur qui[*]qui delectetur P
audit aut ut statuat aliquid.
Statuit autem aut de praeteritis, ut iudex, aut de futuris,
ut senator; sic tria haec genera iudici deliberationis exornationis; quae quia in laudationes[*]laudationes vulg.: laudatione P
maxime conferatur, proprium iam[*]iam Stangl: tamen P
habet ex eo nomen.
4