Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
apud maiores autem nostros
video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam[*]etiam FOG: autem C
oratio est
pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum
Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi
oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis?
praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi
colorata oratio. Et Brutus:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui est, inquit, iste tandem
urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam
scio. Id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris;
audies tum[*]tum Weidner: tu L
quidem etiam verba quaedam non trita Romae,
sed haec mutari dediscique possunt; illud est maius, quod
in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat[*]retinnit
Schneider: retinuit FOG: recinuit BHM
urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam
in ceteris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego memini T. Tincam Placentinum hominem
facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius?
p.1050
Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem
Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam
non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum
percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet
et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem,
cum[*]cum B1H1M1: quom F: quomodo OG
aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
Sic, ut opinor[*]omnium. Sic, ut
opinor Friedrich: Omnino sic [ut], opinor Stangl: Omnium hic [ut
opinor in nostris] Martha: omnium L: omnino codd. det.
, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic[*]illic OM2: illis GM1: ille C
Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros
revertamur[*]id est ... revertamur secl. Lambinus
.47
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus
proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret,
neque secundum tamen neque tertium dixerim. Nec enim
in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui
vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit,
nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem
curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo,
quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna
diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis
creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat
etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto[*]et maledicto secl. Kayser
facetus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
horum aetati prope coniunctus L. Gellius[*]Gellius est Stangl
non tam vendibilis orator, quamvis[*]quamvis Jeep: quam ut L
nescires quid ei deesset; nec enim erat
indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum
rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos
oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis
et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum
p.1051
oratoribus implicaretur.