Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec
p.2006
vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque
rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere
in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint
neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua
distinguere. Quid dicam[*]dicam secl. Stangl
de natura rerum, cuius cognitio
magnam orationi[*]orationi vulg.: orationis L: oratori Ernesti
suppeditat copiam, de vita[*]quid de vita Sandys: iam de vita Nixon: nam de vita Piderit
, de officiis, de
virtute, de moribus? satisne
[*]satisne Reid: de quibus nihil sine Schenkl: quidquamne Bake
sine multa earum ipsarum
rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?
5
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad[*]potest! sed ad Lambinus et Sauppe: posse ad L
has tot
tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
quae sola tum quidem[*]tum quidem L: iam pridem Vollbehr
tradebantur ab eis qui dicendi
numerabantur magistri[*]quae...magistri secl. Kayser
; quo fit ut veram illam et absolutam
eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia
dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum
doctrina quaeritur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque M. Antonius, cui vel primas
eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura
peracutus et prudens[*]vir... prudens secl. Bake
, in eo libro quem unum reliquit
disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam
cernebat animo, re ipsa[*]rem ipsam maluit Bake
non videbat. Vir autem acerrimo
ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans
neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habuit profecto comprehensam animo quandam formam
eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid
aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam
vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem
ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat
poterimus fortasse dicere.
p.2007
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis
quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus,
perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam,
fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate
verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos
et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum[*]quod ipsum L: quorum ipsorum Lambinus: quo in ipso sunt Reid
alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa
consequebantur,
[*]consequebantur add. Piderit (post terminata consecuti sunt add. Aldus) alii levi[*]levi codd. dett.: leui L
et structa[*]structa Ernesti: instructa L
et terminata—, et
contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non
ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati[*]elimati maluit Reid (ad Acad. ii. 66): limata L
;
in eodemque genere alii callidi,
6
sed impoliti et consulto[*]consulto vulg.: in consulto L
rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate
concinniores, id est[*]id est O: idest P2F: idem P1
faceti, florentes etiam et leviter ornati.