Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed in omni re difficillimum est formam, qui[*]qui Tulich (ed. Rom. 1515): quae idem in marg.: quod L
χαρακτὴρ
Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur
optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit
a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes
apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo[*]multo Lambinus: multa L: multi Schenkl
apud
alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt
iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma
maxime excellat. In picturis alios[*]alios vulg.: alius L abdita et secl. Madvig
horrida inculta, abdita
et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant[*]alios ... delectant vulg.: alius delectat L: delectatur ed. Norimb.
.
Quid est quo praescriptum[*]praescriptum codd. dett.: perscriptum L
aliquod aut formulam exprimas,
cum in suo quidque[*]quidque Reid: quodque L: quaeque Heerdegen
genere praestet et genera plum sint?
hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique
in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si
lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa
neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum
et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates
fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae,
reliquarumque scriptionum[*]scriptionum secl. Sauppe: transposuit post reliquarumque deleto rerum Schenkl
rerum[*]rerum L: earum maluit Jahn
formam, quae absunt
a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece
ἐπιδεικτικὸν nominatur, quia[*]quia vulg.: qua L
quasi ad inspiciendum delectationis
causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius
p.2013
oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid
exquisitius dicere.
12
ab hac et verborum copia alitur et
eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur
licentia.
datur etiam venia concinnitati sententiarum et
arguti[*]argutiis maluit Heerdegen
certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur,
de industriaque non ex[*]ex Nonius: ea L
insidiis sed aperte ac palam
elaboratur, ut verba verbis quasi demensa[*]demensa Nonius: dimensa L
et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque[*]conferantur ... comparenturque Manutius: conferant... comparentque L
contraria et ut[*]et ut codd. dett.: et aut L: aut crebro ... et aut Heerdegen
pariter extrema terminentur eundemque
referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et
rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico
autem Isocrates ea se
[*]se add. vulg.
studiose consectatum fatetur; non
enim ad iudiciorum certamen, sed ad
[*]ad add. vulg.
voluptatem aurium
scripserat.
haec tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde
Byzantium multosque alios, quos λογοδαιδάλους appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo
primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus
Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum
tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi
a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim
sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius
dicere.
13
horum aetati successit Isocrates, qui praeter
ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam,
Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas[*]concedas Heerdegen: credas L: credes codd. dett.: cedes Ernesti
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum
p.2014
concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et
Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba
iunxisse[*]iunxisse L: vinxisse codd. dett.
, Theodorus[*]Theodorus Ernesti: Thucydides L: Theodectes Nonius
autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias; in quo cum doceret eos
qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt,
domus eius officina habita eloquentiae est.