Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationem[*]rationem Nizolius: orationem L traducta appellatur θέσις. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem
p.2016
tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem[*]in utramque partem secl. Eussner , ut ornatius et uberius dici posset[*]posset Lambinus: possit L , exercuit; idemque locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.
15
faciet[*]faciet Gulielmius: facile L igitur hic noster—non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus—, ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent[*]emanent L: emanant vulg. etiam qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex isdem[*]ex isdem L: locis eadem add. Madvig locis eadem argumentorum momenta[*]momenta sumenda maluit Eussner sunt.
iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur. Quorum ab oratoris iudicio dilectus nisi [*]nisi add. Mommsen: post quorum add. Stangl magnus adhibebitur,
quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit?
iam vero ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima adgressione occupaverit, tinfirmabit[*]infirmabit L: locum sic instaurari voluit Sauppe, occupaverit, et perspicue breviterque narraverit, sua confirmabit: rem exponet, sua confirmabit Kayser: alii alia excludetque contraria; de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviora[*]inculcabit locabitque in medio leviora: Sandys non male .
p.2017
16