Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in oratoribus vero, Graecis
quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et
clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re
non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt
spes infringatur aut[*]aut spes maluit Lambinus
languescat industria; nam neque illud
ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus
rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.
atque ego in summo oratore fingendo talem informabo
qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit,
sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in
perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam[*]numquam vulg.: unquam L
,
in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud
p.2004
alios densius, apud alios fortasse rarius.
sed ego sic statuo,
nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id
sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod
neque[*]quod neque L: quod tamen neque Friedrich: quod quoniam neque Heerdegen
oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest,
cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis
picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae,
contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed
ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam,
quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem
artem et manum dirigebat.
3
vt igitur in formis et figuris
est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam
speciem imitando referuntur eaque[*]eaque Heerdegen: ea quae OPM: eas quae F non secl. Victorius
sub oculos ipsa non
cadit[*]cadit Heerdegen: cadunt L
, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus,
effigiem auribus quaerimus.
has rerum formas appellat
ἰδέας ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus
auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait
semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera
nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem
statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur,
id est ad ultimam sui generis formam speciemque
redigendum.