Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
est autem quid
deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam
in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos,
non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus
aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte
orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod
et in re de qua agitur positum est et in personis eteorum
p.2023
qui dicunt et eorum qui audiunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque hunc locum longe
et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non
cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—,
grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte
causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter[*]subtiliter dicere scribendum esse suspicatus est Lambinus
!
22
hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut
iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe
verbo; etsi[*]etsi enim maluit Lambinus
sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res
saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim
suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam
parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat
qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus[*]est locus codd. dett.: esset l. L
hic,
Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud
desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc
decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis,
minimis et maximis—cum hoc, inquam[*]inquam L: uspiam Madvig
, decere dicimus[*]dicimus L: dicamus Ernesti
,
illud non decere, et id[*]dicimus... et id secl. Lambinus
usquequaque quantum sit appareat
in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an
oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum
esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in
factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et
gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta
fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi[*]probi codd. dett.: probam L
orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique
pictor ille vidit, cum in
[*]in add. vulg.
immolanda Iphigenia tristis Calchas
esset, tristior[*]tristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L
Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca-
p.2024
put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum
penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat
quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc
tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat
orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo
partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma
dicendi esse tractandas.
23
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula:
magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed
ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc
quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt.
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem
vocant Atticum.