Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis[*]partis vulg.: artis Aa2
,
unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut
mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in
altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικὴν appellant, inveniendi
artem quae τοπικὴ dicitur, quae et[*]quaeque et A
ad usum potior erat et
ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nos autem,
quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si
erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est
ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt
demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse
debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi
p.4004
sedes, e quibus argumenta promuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque licet definire
locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem,
quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus
argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur
haerent, alii adsumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto,
tum ex partibus eius, tum ex nota, turn ex eis rebus quae
quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque
disiuncta sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ad id totum de quo disseritur tum
definitio adhibetur, quae[*]quae O: qua codd.
quasi involutum evolvit[*]evolvit O: evolvitur codd.
id de
quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile
est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad
res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio
est; utilis ergo est iuris civilis scientia;—
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum partium
enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec
vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
neque ulla est earum rerum; non est igitur liber;—tum
notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc
modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat,
locupletem iubet locupleti; is est enim[*]enim
O: om. codd.
assiduus, ut ait
L. Aelius[*]laelius AadVL
, appellatus ab[*]ab asse vulg., cf. Gell.
xvi. 10. 16 aere dando.
3