Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tum enim defenditur non id legem dicere
quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum
scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi
possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut
quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum
legi lex contraria adfertur. Ista[*]ista OA2mf: ita codd.
sunt tria genera quae
controversiam in omni scripto facere possint[*]possunt
Ofe
: ambiguum,
discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.
26
iam
hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto
aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum
tractationes in aliis libris explicantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec solum perpetuae
actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur,
partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus[*]quibus secl. Friedrich
ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant,
efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad
suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut
evidentes, ut credibiles, ut moderatae[*]moderatae codd.: moratae
edd. vett.
, ut cum dignitate.
Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen
sunt propria narrandi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae autem sequitur[*]consequitur Af
narrationem
fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuaden-
dum loci maxime valeant dictum est in eis[*]his codd.: is Af
in quibus de
p.4028
omni ratione dicendi. Peroratio autem et[*]et om. AO
alia quaedam
habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet
esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita
adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet
oratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic generi, in quo et misericordia et iracundia[*]et iracundia sel. Friedrich
et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in[*]in om. codd.
libris, quos poteris
mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle
senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni
ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata
erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores
solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis
receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi
causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad
id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam
voluimus non debita accedere.