De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Liber Primus
1
...impetu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non
duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi
sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum
P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero
Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui
isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam
virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio
delectare salubri et propinquo loco. Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla,
in his undis et tempestatibus ad summam senectutem
maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio
iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia
p.273
sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem
praetermissum queratur. Unum hoc definio, tantam
esse necessitatem virtutis generi hominum a natura
tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis
otiique vicerit.
2
Nec vero habere virtutem satis est quasi artem
aliquam, nisi utare; etsi ars quidem, cum ea
non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in
usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum,
quas isti in angulis personant, reapse, non oratione
perfectio. Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum
confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta
sunt. Unde enim pietas aut a quibus religio?
unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod dicitur? unde iustitia, fides, aequitas? unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo?
Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.
Quin
etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte
facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille
civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena,
quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus. Quae est enim istorum oratio tam
exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus? Equidem quem
ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut
appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto,
sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate
praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint,
p.274
longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad
hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi
cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint.
3
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve
sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus
vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab
his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae
tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum
reddere. Illo vero se loco copiosos et disertos
putant, cum calamitates clarissimorum virorum
iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt.
Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem,
victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in
civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam
liberavisset, pulsum atque proterritum non in
Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat; nec vero levitatis
Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt; quae nata et frequentata apud illos
etiam in gravissumam civitatem nostram dicuntur
redundasse;
nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio
Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli
vel acerbissima C. Marii clades principumque caedes
p.275
vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae
sunt. Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo,
quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis
queruntur et amantius. Sed haud facile dixerim, cur,
cum ipsi discendi aut visendi causa maria tramittant ...
4
... salvam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante iuravissem, facile
iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam.
Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam
laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae,
maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem. Sed si
aliter, ut dixi, accidisset, qui possem queri? cum
mihi nihil inproviso nec gravius, quam exspectavissem, pro tantis meis factis evenisset. Is enim fueram,
cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere
quam ceteris propter variam suavitatem studiorum,
in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret
acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum
ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim
me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa
meisque propriis periculis parere commune reliquis
otium.
Neque enim hac nos patria lege genuit aut
educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis
ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas
nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi
ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in
nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
5
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt
p.276
audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam
plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus
comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum
insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non
possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel
expectare sapienti non ferendas iniurias; proinde quasi
bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla
sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne
pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam
patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant.
6
Illa autem exceptio cui probari tandem potest,
quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas
coegerit? quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit, quam accidit nobis; in qua quid facere
potuissem, nisi tum consul fuissem? Consul
autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum? Non igitur potestas
est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae,
quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut
tibi id facere liceat.
Maximeque hoc in hominum
doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui
tranquillo mari gubernare se negent posse, quod
nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad
gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo
multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum
publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil
nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum
scientiam non doctis hominibus ac sapientibus,
sed in illo genere exercitatis concedendam putant.
Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur? cum, quod
p.277
est multo proclivius, nulla necessitate premente rem
publicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset
sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur,
tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
7
Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam
causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi
de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur,
dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas
apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo,
etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen,
quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. Eos vero
septem, quos Graeci sapientis nominaverunt,
omnis paene video in media re publica esse versatos.
Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum
numen virtus accedat humana, quam civitatis aut
condere novas aut conservare iam conditas.
8
Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem
et in gerenda re publica aliquid essemus memoria
dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum
civilium quandam facultatem non modo usu,
sed etiam studio discendi et docendi † essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in
gerendo probabiles, in disserendo rudes. Nec vero
nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio
repetenda memoria est, quae mihi tibique
quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae
p.278
cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua
nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium
rerum pertineret, est praetermissum.
9
Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis
Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse
familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies
ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane
ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero; quem cum
comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid
tu, inquit, tam mane, Tubero? dabant enim hae feriae
tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas
litteras. Tum ille: Mihi vero omne tempus est ad
meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc
praesertim motu rei publicae. Tum Scipio:
Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam
animo. Et ille: At vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo
commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio. [*]SC. Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae
studiis admoneamur.
10
Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam
modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane,
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit,
de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu?
neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles
vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam
ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera,
tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere.
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod
sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura
qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis
ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo
etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem
p.279
eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura
quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit. Dein Tubero: Nescio, Africane, cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem
istam disputationem reiecisse et tantum de vita et
de moribus solitum esse quaerere. Quem enim auctorem de illo locupletiorem Platone laudare possumus?
cuius in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut
etiam, cum de moribus, de virtutibus, denique de re
publica disputet, numeros tamen et geometriam
et harmoniam studeat Pythagorae more coniungere.
Tum Scipio: Sunt ista, ut dicis; sed audisse te credo,
Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam
contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro
multum fuisse et Philoleo commentarios esse nanctum,
cumque eo tempore in iis locis Pythagorae
nomen vigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et
studiis illis dedisse. Itaque cum Socratem unice dilexisset eique omnia tribuere voluisset, leporem Socraticum
subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae
et cum illa plurimarum artium gravitate contexuit.
11
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit. Et cum simul
P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis
auctor, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem
iussit adsidere. Tum Furius: Quid vos agitis? num
sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus?
Minime vero, Africanus; soles enim tu haec studiose
investigare, quae sunt in hoc genere, de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius
quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus
solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere.
Quae res tandem inciderat? inquit Philus. Tum ille:
p.280
De solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te
audire quid sentias.
12
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad
eum Laelium domoque iam exisse. Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus,
et cum paululum inambulavisset in porticu,
Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat,
et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii,
doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum
omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit
in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi
quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam
belli gloriam Africanum ut deum coleret
Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio. Dein cum
essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens
omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
13
Tum Philus: Non mihi videtur, inquit, quod hi
venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum
auribus. Hic Laelius: Quid tandem agebatis, aut cui
sermoni nos intervenimus? [*]PH. Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret. [*]L. Ain vero? Phile, iam explorata nobis sunt ea, quae ad domos nostras quaeque
ad rem publicam pertineant? siquidem, quid agatur
in caelo, quaerimus. Et ille: An tu ad domos nostras
non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat
domi? quae non ea est, quam parietes nostri cingunt,
sed mundus hic totus, quod domicilium quamque
p.281
patriam di nobis communem secum dederunt,
cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et
magna ignoranda sint. Ac me quidem, ut hercule
etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae
cognitio ipsa rerum consideratioque delectat. Tum
Laelius: Non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus audire aliquid an serius venimus?
[*]PH. Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam
est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras,
equidem concessero. [*]L. Immo vero te audiamus, nisi
forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles
putat esse componendum, ut ita caelum possideant,
ut uterque possederit. Tum Manilius: Pergisne eam,
Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse,
deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum,
quid alienum? Sed ista mox; nunc audiamus
Philum, quem video maioribus iam de rebus quam
me aut quam P. Mucium consuli.
14
Tum Philus: Nihil novi vobis adferam, neque quod
a me sit cogitatum aut inventum; nam memoria teneo
C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem,
cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M.
Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam
M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud
nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam
non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus
idem.
Sed posteaquam coepit rationem huius
operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre
potuisse, iudicavi fuisse. Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse
p.282
tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae
caelo inhaererent, esse descriptam; cuius omnem
ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis
annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse. Hoc autem
sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent
et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi
vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum
Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum
in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus
servaret una conversio. Hanc sphaeram Gallus cum
moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus
in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex
quo et in caelo sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset
umbra terrae, cum sol e regione ...
15
... fuit, quod et ipse hominem diligebam
et in primis patri meo Paulo probatum et carum
fuisse cognoveram. Memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus
in castris, perturbari exercitum nostrum religione et
metu, quod serena nocte subito candens et plena luna
defecisset. Tum ille, cum legatus noster esset anno
fere ante, quam consul est declaratus, haud
dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse
prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus
fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere.
Ain tandem? inquit Tubero; docere hoc poterat ille
homines paene agrestes et apud imperitos audebat
haec dicere? [*]S. Ille vero et magna quidem cum ...
...
neque insolens ostentatio neque oratio
p.283
abhorrens a persona hominis gravissimi; rem enim magnam
adsecutus est, quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.
16
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo,
quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se
contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et
eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente
Atheniensiumque animos summus timor occupavisset,
docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem
solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo,
tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec
nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit;
qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere
post Romam conditam
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.Nonis Iunis soli luna obstitit et nox.
17
Tum Tubero: Videsne, Africane, quod paulo ante
secus tibi videbatur, doc ...
... lis, quae videant ceteri. Quid porro aut
praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum
regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid
sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva
p.284
sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam
homines incolant, quamque nos in exigua eius parte
adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen
nostrum nomen volitare et vagari latissime?
Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis
fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam
deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est
hic fortunatus putandus! cui soli vere liceat omnia
non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo, sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius,
qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque
nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut
gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse dicere,
possit idem de se praedicare, numquam se plus
agere, quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse, quam cum solus esset.
Quis enim putare
vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia
moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius
civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil
cum agere videretur, de qua modo dicebatur effecerit?
quis autem non magis solos esse, qui in foro
turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam
qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi
doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum
inventis scriptisque se oblectent? Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod
quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum,
qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat,
quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum
p.285
potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam
nisi sempiternum et divinum animo volutare?
cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos
eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus;
ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans
esse videatur; quem cum ex alto ignotas ad terras
tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam
esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse,
ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae videlicet ille non ex agri consitura, quam
cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur.
Quam ob rem, Tubero, semper mihi et doctrina et
eruditi homines et tua ista studia placuerunt.
18
Tum Laelius: Non audeo quidem, inquit, ad ista,
Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium ...
... in ipsius paterno genere fuit noster
ille amicus, dignus huic ad imitandum,
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,
Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter)A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis,Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!Quo/d est ante pedes ne/mo spectat, cae/li scrutantu/r plagas.
p.286
Zethum illum Pacuvii nimis inimicum doctrinae esse
dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui
se ait 'philosophari velle, sed paucis;
nam omnino haud placere'. Quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora
et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam
ad ipsam rem publicam conferre possumus. Istae quidem artes, si modo aliquid valent, id valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum,
quo facilius possint maiora discere.
19
Tum Tubero: Non dissentio a te, Laeli,
sed quaero, quae tu esse maiora intellegas. [*]L. Dicam
mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista
caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec, quae
videntur ante oculos esse, magis putem quaerenda.
Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica
natus, quaerit, quo modo duo soles visi sint, non
quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo
paene iam populi sint? Nam, ut videtis, mors
Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus
divisit populum unum in duas partis; obtrectatores
autem et invidi Scipionis initiis factis a P. Crasso et
Appio Claudio tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem dissidentem a vobis auctore
Metello et P. Mucio neque hunc, qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis,
triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi
molientibus, bonis viris locupletibus perturbatis his
tam periculosis rebus subvenire patiuntur.
Quam ob
rem, si me audietis, adulescentes, solem alterum ne
metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane,
ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum
rerum nihil aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus;
senatum vero et populum ut unum habeamus,
et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus
p.287
esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius
nos esse victuros et beatius.
20
Tum Mucius: Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod
postulas? [*]L. Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati
simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus
maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad
utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus; quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via
perventuros earumque rerum rationem, quae nunc instant, explicaturos.
21
Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adprobavissent
...
"
... non solum ob eam causam fieri volui, quod
erat aequum de re publica potissimum principem rei
publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe
te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque
colligere ac docere, optimum longe statum civitatis
esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent.
Qua in disputatione quoniam tu paratior es,
feceris, ut etiam pro his dicam, si, de re publica quid
sentias, explicaris, nobis gratum omnibus.
34(fr1)
Diom. GL I, p. 365 Keil
"
Nullum est exemplum, cui malimus adsimulare rem publicam."
Non. p. 85M, p. 289M
"Quare, si placet,
deduc orationem tuam de caelo ad haec citeriora.
22
Tum ille: Non possum equidem dicere me ulla in
cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam
p.288
in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur. Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem
excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam,
nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum
mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque
meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi
in minimis, operae consumpserim? Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis
summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre
illis audeo. Quam ob rem peto a vobis, ut me sic
audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum
neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia
non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis
multo magis eruditum quam litteris.
23
Hic Philus: Non hercule, inquit, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem
in re publica rerum maximarum facile omnis viceris;
quibus autem studiis semper fueris, tenemus. Quam
ob rem, si, ut dicis, animum quoque contulisti in istam
rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam
Laelio; spero enim multo uberiora fore, quae a te
dicentur, quam illa, quae a Graecis hominibus scripta
sunt, omnia. Tum ille: Permagnam tu quidem
expectationem, quod onus est ei, qui magnis de rebus
dicturus est, gravissimum, inponis orationi meae. Et
Philus: Quamvis sit magna, tamen eam vinces, ut soles; neque enim est periculum, ne te de re publica
disserentem deficiat oratio.
24
Hic Scipio: Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus
in rebus disserendis utendum esse, si errorem
velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen
p.289
quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine; quod si convenerit, tum demum decebit ingredi
in sermonem; numquam enim, quale sit illud, de quo
disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius. Quare, quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus, quid sit id ipsum, quod
quaerimus. Cum adprobavisset Laelius, Nec
vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri
tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti
docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis
quidque dicatur, definiam saepius; apud prudentes enim
homines et in maxima re publica summa cum
gloria belli domique versatos cum loquar, non committam, ut non sit inlustrior illa ipsa res, de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi, ut tamquam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor
me effecturum, ut ne qua particula in hoc sermone
praetermissa sit. Tum Laelius: Ego vero istud ipsum
genus orationis, quod polliceris, expecto.
25
Est igitur, inquit Africanus, res publica res
populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris
consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem
prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam
naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non
est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita
generatum, ut ne in omnium quidem rerum affluentia
...
August. epist. 138.10
"Brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas
facta erat."
p.290
26
...quaedam quasi semina, neque reliquarum
virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio. Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa
instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa
constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent,
eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem
appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae
est constitutio populi, omnis res publica, quae, ut dixi,
populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam
causam referendum est, quae causa genuit civitatem.
Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam
aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare
p.291
cum penes unum est omnium summa rerum, regem
illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa
civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem
est civitas popularis (sic enim appellant), in qua in
populo sunt omnia. Atque horum trium generum
quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum
est, sed tolerabile tamen, ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens
vel delecti ac principes cives vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.
27
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu
vix particeps libertatis potest esse multitudo,
cum omni consilio communi ac potestate careat, et
cum omnia per populum geruntur quamvis iustum
atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua,
cum habet nullos gradus dignitatis. Itaque si Cyrus
ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, publica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum
regeretur unius nutu ac modo; si Massilienses,
nostri clientes, per delectos et principes cives summa
iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi
similitudo quaedam servitutis; si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi
scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum
civitas.
28
Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum
publicarum non turbatis atque permixtis, sed
suum statum tenentibus. Quae genera primum sunt
in iis singula vitiis, quae ante dixi, deinde habent
p.292
perniciosa alia vitia; nullum est enim genus illarum
rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum
quoddam malum praeceps ac lubricum. Nam illi regi,
ut eum potissimum nominem, tolerabili aut, si voltis,
etiam amabili, Cyro, subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile
delabitur. Illi autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit
quodam tempore apud Athenienses triginta virorum
consensus et factio. Iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad
furorem multitudinis licentiamque conversam pesti ...
29
... deterrimus et ex hac vel optimatium
vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis, quae ante dixi, solet, mirique sunt orbes
et quasi circumitus in rebus publicis commutationum
et vicissitudinum; quos cum cognosse sapientis est,
tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem magni cuiusdam civis et divini paene
est viri. Itaque quartum quoddam genus rei publicae
maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae
prima dixi, moderatum et permixtum tribus.
30
Hic Laelius: Scio tibi ita placere, Africane; saepe
enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex
tribus istis modis rerum publicarum velim scire quod
optimum iudices. Nam vel profuerit aliquod ad cog ...
31
... et talis est quaeque res publica, qualis
eius aut natura aut voluntas, qui illam regit. Itaque
nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas
summa est, ullum domicilium libertas habet; qua
p.293
quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae, si aequa
non est, ne libertas quidem est. Qui autem aequa
potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura
quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus,
in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt enim
suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint,
et quae ipsi non habent, unde alii petunt; sunt enim
expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum
iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis
ponderantur. In libero autem populo, ut Rhodi, ut
Athenis, nemo est civium, qui ...
32
...populo aliquis unus pluresve divitiores
opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et
superbia nata esse commemorant cedentibus ignavis
et inbecillis et adrogantiae divitum succumbentibus.
Si vero ius suum populi teneant, negant quicquam
esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini
sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis
unius cuiusque, pecuniae. Hanc unam rite rem
publicam, id est rem populi, appellari putant. Itaque
et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis
reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus
hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo
et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem
suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius;
facillimam autem in ea re publica esse concordiam,
in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis varietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque, cum patres rerum potirentur, numquam constitisse
civitatis statum; multo iam id in regnis minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla regni sancta societas
nec fides est.' Quare cum lex sit civilis societatis
p.294
vinculum, ius autem legis aequale, quo iure
societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium? Si enim pecunias aequari non placet,
si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe
paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in
eadem re publica. Quid est enim civitas nisi iuris
societas? ...
...
33
...Ceteras vero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus, quibus illae sese appellari
velint. Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum
potius? tam enim esse clemens tyrannus quam rex
inportunus potest; ut hoc populorum intersit, utrum
comi domino an aspero serviant; quin serviant
quidem, fieri non potest. Quo autem modo adsequi
poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur
disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex, quicumque genere regio natus esset? Nam optimatis quidem quis ferat,
qui non populi concessu, sed suis comitiis hoc sibi
nomen adrogaverunt? Qui enim iudicatur iste optimus? doctrina, artibus, studiis ...
...
34
... si fortuito id faciet, tam cito evertetur
quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit. Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse
vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis
posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo
praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint. Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui
p.295
ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a
paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant.
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum,
non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent eo nomine.
Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et
vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae
sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi
optimi putantur. Virtute vero gubernante rem publicam quid potest esse praeclarius? cum is, qui
inperat aliis, servit ipse nulli cupiditati, cum, quas
ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus
est ipse nec leges inponit populo, quibus
ipse non pareat, sed suam vitam ut legem praefert suis civibus. Qui si unus satis omnia consequi
posset, nihil opus esset pluribus; si universi videre
optimum et in eo consentire possent, nemo delectos
principes quaereret. Difficultas ineundi consilii rem
a rege ad plures, error et temeritas populorum a multitudine ad paucos transtulit. Sic inter infirmitatem
unius temeritatemque multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius; quibus rem publicam tuentibus beatissimos
esse populos necesse est vacuos omni cura et cogitatione aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est
neque committendum, ut sua commoda populus neglegi
a principibus putet.
Nam aequabilitas quidem iuris,
quam amplexantur liberi populi, neque servari potest
(ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique
sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis
magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae
appellatur aequabilitas, iniquissima est. Cum enim
par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni
populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod
in iis civitatibus, quae ab optimis reguntur, accidere
p.296
non potest. Haec fere, Laeli, et quaedam eiusdem
generis ab iis, qui eam formam rei publicae maxime
laudant, disputari solent.
35
Tum Laelius: Quid tu, inquit, Scipio? e tribus
istis quod maxime probas? [*]S. Recte quaeris, quod
maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per
se separatim probo anteponoque singulis illud, quod
conflatum fuerit ex omnibus. Sed si unum ac simplex
probandum sit, regium probem....... pri........ in
.................... hoc loco appellatur,
occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis,
ita consulentis suis civibus et eos conservantis studiosius
quam .....entis.......tem.........is.........tibus ...........uos sustentari unius optimi et summi
viri diligentia.
Adsunt optimates, qui se melius hoc
idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen
aequitatem et fidem. Ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere;
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac
omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. Ita
caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum
sit, quid maxime velis. [*]L. Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.
36
[*]S. Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus
dicere exordiens a Iove incipiendum putat. [*]L. Quo
Iove? aut quid habet illius carminis simile haec oratio? [*]S. Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique † expoliri consentiunt. Quid? inquit Laelius. Et ille: Quid censes,
nisi quod est ante oculos? Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui
nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret
p.297
idemque et rex et pater haberetur omnium, magna
auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos
appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam
deos omnis censent unius regi numine; sive haec in
errore inperitorum posita esse et fabularum similia
didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae
nos vix audiendo cognoscimus. Quinam, inquit Laelius, isti sunt? Et ille: Qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente ...
...
37
... Sed, si vis, Laeli, dabo tibi testes nec
nimis antiquos nec ullo modo barbaros. [*]L. Istos, inquit, volo. [*]S. Videsne igitur minus quadringentorum
annorum esse hanc urbem, ut sine regibus sit? [*]L. Vero
minus. [*]S. Quid ergo? haec quadringentorum annorum
aetas ut urbis et civitatis num valde longa est?
[*]L. Ista vero, inquit, adulta vix. [*]S. Ergo his annis
quadringentis Romae rex erat? [*]L. Et superbus quidem. [*]S. Quid supra? [*]L. Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore
anno sescentesimo rex erat. [*]S. Ergo ne iste quidem
pervetus? [*]L. Minime ac prope senescente iam Graecia. [*]S. Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex
fuit? [*]L. Si, ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse
aut barbaros, vereor, ne barbarorum rex fuerit; sin
id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos
p.298
minus barbaros quam Romanos puto. Et
Scipio: Atqui ad hoc, de quo agitur, non quaerimus
gentem, ingenia quaerimus. Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor
neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
38
Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis
instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem,
argumenta plus quam testes valent. Tum Scipio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus
tui. Cuius, inquit ille, sensus? [*]S. Si quando, si forte,
tibi visus es irasci alicui. [*]L. Ego vero saepius, quam
vellem. [*]S. Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi
iracundiae dominatum animi tui? [*]L. Non mehercule,
inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui
cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac
iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico,
'quem necassem iam verberibus, nisi iratus
essem.' Optime, inquit Scipio.
Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem
quandam animi vere ducebat eamque consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines; et illud vides, si in animis
hominum regale imperium sit, unius fore dominatum,
consilii scilicet (ea est enim animi pars optima),
consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum. [*]L. Sic, inquit, est.
[*]S. Probas igitur animum ita adfectum? [*]L. Nihil vero,
inquit, magis. [*]S. Ergo non probares, si consilio pulso
libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent
omnia? [*]L. Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato
homine miserius ducerem. [*]S. Sub regno igitur
tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio?
[*]L. Mihi vero sic placet. [*]S. Cur igitur dubitas, quid de
re publica sentias? in qua, si in plures translata res
sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inperium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest.
39
Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum
p.299
et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio:
Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non
valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod
dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? [*]S. Quia
animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te
familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset.
[*]L. Quippe vilico. [*]S. Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? [*]L. Immo vero unus, inquit. [*]S. Quid? totam
domum num quis alter praeter te regit? [*]L. Minime
vero. [*]S. Quin tu igitur concedis idem in re
publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint,
esse optimos? [*]L. Adducor, inquit, ut prope modum
adsentiar.
40
Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut
omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si
digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem
committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora
pervenero. [*]L. Quaenam ista sunt? [*]S. Quid? tu non
vides unius inportunitate et superbia Tarquinii
nomen huic populo in odium venisse regium? [*]L. Video vero, inquit. [*]S. Ergo etiam illud vides, de quo
progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes,
tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum
demissi populo fasces, tum provocationes omnium
rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta
pleraque, ut in populo essent omnia. [*]L. Est, inquit,
ut dicis.
Est vero, inquit Scipio, in pace et otio; licet
enim lascivire, dum nihil metuas, ut in navi ac saepe
etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum
subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in
pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret
ut regi; valet enim salus plus quam libido. Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium
p.300
nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum
nomen vim suae potestatis indicat. Nam dictator
quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi
appellari. [*]L. Video, inquit. Et Scipio: Sapienter igitur illi veteres
...
41
... iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait
Ennius, 'post optimi regis obitum';
Non eros nec dominos appellabant eos, quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt?simul interSese sic memorant: 'o Romule, Romule die,Qualem te patriae custodem di genuerunt!O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant. Mansisset eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed vides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae. [*]L. Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere.Tu produxisti nos intra luminis oras.
42
Et Scipio: Est omnino, cum de illo genere rei
publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum
publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica
futuras puto. Sed huius regiae prima et certissima
est illa mutatio: Cum rex iniustus esse coepit, perit
illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum
res publica de tribus secundarium; est enim quasi
p.301
regium, id est patrium consilium populo bene consulentium principum. Sin per se populus interfecit aut
eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit,
et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam. Si quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum spoliavit aut etiam,
id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit
ac totam rem publicam substravit libidini suae (cave
putes autem mare ullum aut flammam esse tantam,
quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem), tum fit illud, quod apud Platonem est luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor
tamen.43
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi
fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus
ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum
magistratus et principes, nisi valde lenes et
remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.' Puto enim tibi
haec esse nota. [*]L. Vero mihi, inquit ille, notissima.
[*]S. Ergo illa sequuntur: 'eos, qui pareant
principibus, agitari ab eo populo et servos
voluntarios appellari; eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in
eius modi re publica plena libertatis esse
omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias
perveniat, denique ut pater filium metuat,
filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut
plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis
blandiatur spernantque discipuli magistros,
p.302
adulescentes ut senum sibi pondus adsumant,
senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit, ut
etiam servi se liberius gerant, uxores
eodem iure sint, quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique liberi
sic incurrant, ut iis de via decedendum sit.
Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec
summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque
mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt neglegere, ut plane sine ullo domino sint.'
44
Tum Laelius: Prorsus, inquit, expressa sunt
a te, quae dicta sunt ab illo. [*]S. Atque, ut iam ad
sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia,
quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe
quadam existere et quasi nasci tyrannum. Nam ut
ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa
servitute adficit. Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora
fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id
in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. Itaque
ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo
indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam
et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve
bene saepe de re publica meritos, populo gratificans
et aliena et sua; cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam,
ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus
producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos
si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas;
sin audaces, fit illa factio, genus aliud
p.303
tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit. Sic tamquam pilam rapiunt inter
se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut
tyranni, nec diutius umquam tenetur idem rei publicae modus.
45
Quod ita cum sit, ex tribus primis generibus longe
praestat mea sententia regium, regio autem
ipsi praestabit id, quod erit aequatum et temperatum
ex tribus optimis rerum publicarum modis. Placet enim
esse quiddam in re publica praestans et regale, esse
aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum,
esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis. Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa
prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat
ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba
et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit. Non est enim causa
conversionis, ubi in suo quisque est gradu
firmiter collocatus et non subest, quo praecipitet ac
decidat.
46
Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac
prudentissimi, ne, si diutius in hoc genere verser, quasi
praecipientis cuiusdam et docentis et non vobiscum
simul considerantis esse videatur oratio mea. Quam
ob rem ingrediar in ea, quae nota sunt omnibus,
quaesita autem a nobis iam diu. Sic enim decerno,
sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum
publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri
nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi,
p.304
etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et
optimam esse ostendam expositaque ad exemplum
nostra re publica accommodabo ad eam, si
potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu. Quod si tenere et
consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero.
47
Tum Laelius: Tuum vero, inquit, Scipio, ac tuum
quidem unius. Quis enim te potius aut de maiorum
dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus?
aut de optimo statu civitatis? quem si habemus, etsi ne nunc quidem, tum vero quis te possit
esse florentior? aut de consiliis in posterum providendis, cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in
omne tempus prospexeris?