Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
4
Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit "quod audio?"
"Quanam" inquam "de re?"
[*]VA. "Relictam a te veterem Academiam" [*]Academiam Bentl. iam ΓΔ inquit, "tractari autem novam."
"Quid ergo" inquam "Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,[*]pholo Γ magnus vir ut tu existimas[*]estimas vel ex(s)t- Γ ipse, †negaret[*]negat Dav. negare solet Pl. in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit."
[*]VA. "Est" inquit "ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit." [*]scripsit γφ