Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Ne[*]cf. p. 49, 2 ss. illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum,[*]mirum A3 uirum A 1FNB in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum[*]sumeretur unum bis A 1B1 esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse[*]ea re aere B 1[A 1 a se A2B2 ea re a se Rom. conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero[*]altero N aliter A alter B quo neget[*]negetur Pl. visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. sed probandi species est, percipiendi signum[*]percipie (an -iem) disignum B1 A1 percipi. et id signum N nullum habemus.
35
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta[*]dum ecta B 1 dumetae an -ta A2 A1 compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id[*]qui id A2B2 quid A1 quia N qui B1 percipi posse diceret quod inpressum esset
p.83
e[*]e A2NBA2 a M vero, neque adhaerere[*]adhiberet Ven. 2 adderet Ha. illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade[*]carneadem A1B1 quidem huic loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne[*]ne Ald. nec ANB Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi[*]hi Pl. mihi A1NB del. A3 minores,[*]minores A2 -rem NB minor est A1 tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito[*]incognito A2 -tio A 1NB nimirum[*]nimirum Lb. nem- A1NB nec m- A3 adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est;[*]est A2NB om. A1 ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.
36
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas,[*]discribas Mue. quam vitam ingrediar definias, idem-
p.84
que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui[*]atqui NB2 adq- B1 atque A ita dicas necesse est. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus,[*]uolumus A1B1 nolimus dett. Ha. an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.' Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est,[*]est A2B om. NA1 a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de[*]cf. p. (54, 24.) 59, 4. 79, 12 quo ut saepe iam dixi omnis[*]omnes A1B1 haec quaestio est.