Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Restat ut iis respondeam qui sermonibus
eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi
vero clarorum virorum aut tacitos congressus[*]congressos ABp
esse
oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia
leviorum. etenim[*]Hortensium dicit si quodam in libro vere est a nobis
philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo
atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-
p.29
quam aliud ut[*]del. A2V2
videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis
studiis de opera publica detrahamus. quod si cum
fungi munere debebamus non modo operam nostram
umquam[*]numquam dett. Ven.
a populari coetu removimus sed ne litteram
quidem ullam fecimus[*]facimus A1VB nisi forensem, quis reprendet
otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos
hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis
prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui
sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.Sunt etiam, qui negent in is qui in
[*]add. Asc. nostris libris
disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur
15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam
mortuis invidere.
3
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus,
si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret
praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae[*]omnes dicere quae uid. A2V2 o. d. qui scire sibi uid. Vm; se scire arbitrantur
Ha.
docere se profitentur
Pl.
videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra[*]nostram V1B1
A1
quidem causa facilis est,
qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque
summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis
cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est
et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi
invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec
illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati
relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam
aliud agunt nisi ut in[*]uti in B utramque partem dicendo et
p.30
audiendo eliciant[*]eliciant M eliceant AVB et tamquam exprimant aliquid quod
aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
nec
inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam
interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint
quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5
sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem
liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est
iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta et
quibus[*]om. Rom.
et[*]et del. B2 hec A3
A1
quasi imperata sint defendamus necessitate
ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt;
deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico
cuidam[*]cuipiam Lb.
aut una aliquoius quem primum audierunt
oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quanicumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad
eam tamquam ad saxum adhaerescunt.
nam quod
dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime
videtur esse sapientis). sled ut potuerint,[*]potuerint Lb. -runt AVB; aut (an potuerint, aut, ut debuerunt) Pl.
aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis
iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare
malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa
quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus
nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum
fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod
erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur
p.31
pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio
consedimus.4
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur
paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata
videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle
ab Antiocho audita dicturum.'
'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem;
totam enim rem Catule Lucullo[*]Catule Lucullo Pl. catulo AVB Lucullo dett. Ven.
2
integram servatam
oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim
ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem
reconditiora desidero.'
Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me
expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam
adversarium; sed quia non laboro quam quam[*]de. Rom.
valde
ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
dicam enim nec mea nec ea,[*]nec ea om. VB1
in quibus non si non[*]non si non Pl. non si B1 si non AVB2
fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule,
ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone
labefacta[*]labefactata V2B2
est, mihi tamen videtur esse verissima. agam
igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res
est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno
studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer
expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.'
Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.