Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
"ὅτι μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν."
1
vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum
disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius
quam res tanta dici potest. numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes
neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt,
voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi,
quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen
desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam
amittendi metu.
in quo equidem continentissimorum
hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia pecuniae membra verbo
"bona"
putaverunt appellanda, cum re ac
factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.
quam ob
rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera
ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam
bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem
amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum
patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent,
ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus
a quodam ut idem ipse faceret,
"ego vero"
inquit
"facio;
nam omnia mecum porto mea."
ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam
bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod
recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere
dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id
solum opinor bonum.
2
sed haec videri possunt odiosiora,
cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt
summorum virorum haec quae verbis subtilius quam
satis est, disputari videntur; quaero enim a vobis, num
ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein
p.1004
publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut
argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem
aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
ponite ante oculos unum quemque regum.