Paradoxa Stoicorum, De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Cicero, Marcus Tullius, creator; Baiter, J. G. (Johann Georg), 1801-1877, editor; Kayser, C. L. (Carl Ludwig), 1808-1872, editor
illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus. etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.
histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis: in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur.