de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid[*]etiam quid et quid iam BE in caelo fiat scire avemus,[*]avemus dett. habemus his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie[*]specie spe BER ac[*]ac cod. Eliens. 2 Davisii, ed. Veneta a. 1480; a dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum.
p.55
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.
15
Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor[*]hys quattuor BE his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui[*]hy qui BE ii qui Mdv. honestate[*]honestate edd. honestatem summum bonum metiantur. Si[*]Si Sic BE enim ad honestatem[*]honestatem enim (om. ad) A1 ad honestatem enim A2 omnia referant[*]referant Bentl. referantur neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani[*]inani voce R sonare— his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec videre sub hanc vocem[*]hanc vocem Wes. apud Mdv. hac voce honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, "quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem." Videsne quam sit magna dissensio?
philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit[*]non sit Mdv. non est in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore[*]rumore mi|nore R timore NV laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen[*]tamen non ob eam causam BE illud dici esse honestum,[*]honestum esse BE quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod
p.56
a te etiam paulo ante[*]paulo ante ante paulo E ante populo B dictum est, non posse iucunde vivi nisi etiam honeste.
quid nunc "honeste" dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse se [*]add. Bai. vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex[*]ex et ABR insipientium sermone pendere?[*]pendere sermone BE quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte[*]sua sponte sua natura A laudabile.
16