Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Cum[*]1 et 5 extr. imit. Paschasius Radb. Expos. in ps. 44 l. I
praef. in. defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando
liberatus, rettuli[*]rettuli ς retuli X Pasch. cf. p. 344, 24
me, Brute, te hortante maxime ad
ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus,
longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium
artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio
et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis[*]cf. Lact.
inst. 3,14, 13 litteris[*]litteris at libris V2
inlustrandum
putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper[*]hoc supra semper add. V2
iudicium
fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam
Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris
nos profecto et melius tuemur et lautius,[*]latius R1
rem vero
publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. quid loquar de re militari?
p.218
in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum
plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris
adsecuti[*]assec. KRH sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente[*]cum ulla gente K
sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta
constantia, magnitudo animi,[*]animi magnitudo K probitas, fides, quae tam
excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum
maioribus nostris comparanda?