Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
illud[*]illũ K1
num dubitas, quin specimen naturae
capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui
se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam
abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam[*]viam s. v. add. K2
munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem
p.[*]ob rem p. b r
in r. V1 ob re p. K ob rē p. (er. ublică) G interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret
p.234
ad mortem.
licuit esse otioso Themistocli, licuit
Epaminondae, licuit, ne et[*]1. et in r. V1
vetera et externa quaeram,
mihi; sed nescio quo modo inhaeret in[*]in s. v. add. G1
mentibus quasi
saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in
maximis ingeniis altissimisque animis et existit[*]exsistit GR maxime et apparet facillime. quo[*]quod X sed d exp. G1
quidem dempto quis
tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis
viveret?