Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nos enim ne
p.241
nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque
est enim[*]enim est V2B ullus sensus in corpore, sed, ut non physici[*]phisici KRH
solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et
patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris[*]aures...nares ex -is
V1?
a sede animi perforatae. itaque
saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti
apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus
nec audimus, ut[*]ut quo ss. V2
facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae
sint animi,[*]non... 10 sunt animi Non. 36, 12
quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi
id agat et adsit. quid, quod[*]quid quod V (sed quod corr. in cū1) qui quod GK1 (corr.
c) R eadem mente res dissimillimas comprendimus,[*]cũ (ex cō) prendimus V ut colorem, saporem, calorem,
odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus[*]animi in animis
corr. V1
cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is
omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum
multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert,[*]fertur Kc
liber animus pervenerit.[*]illam ... 24 vult 239, 15 nulla vero est celeritas...240, 16
excitavit 240, 26 quod tandem ... 241,17 pervenerit H
nam nunc quidem,
quamquam foramina illa, quae patent ad animum[*]animos Non.
a
corpore, callidissimo[*]calidissimo K1RV artificio natura fabricata[*]nam ... 19 natura fabricatur Non.
35, 26
est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta[*]intersepta X
quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum,
nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale
quidque sit.
Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet,
quam multa, quam varia, quanta spectacula animus
in locis caelestibus esset[*]esse R1
habiturus.