Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at[*]ad GR1V1
nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.
At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec
eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post
autem eruditum.[*]Cum ... 219, 15 eruditum H (218, 29 honos ... 219,2
improbantur bis)
[*]etiam ante erud. add. Vc
mg.
nam Galbam Africanum Laelium
doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui
is[*]his X hos Vc
ς
aetate anteibat, Catonem,[*]catonem X post vero Lepidum Carbonem[*]carbonẽ Vc
Gracchos, inde ita magnos[*]grac in r.
Vc (in mg. at etiam idem ante versum gracchos-magnos) nostram ad aetatem,
ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum
habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda
et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus,[*]possiumus
Figure here!
G1
otiosi.[*]ut... otiosi Non. 355, 2
in quo eo magis nobis est elaborandum, quod
multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id
p.220
quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare
quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua
allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis
et otio et litteris.[*]mandare... 5 litteris Einhart Vita Caroli praef.
itaque suos libros ipsi legunt cum
suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem
licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si aliquid oratoriae laudis[*]laudis s eras. sed a m. rec. iterur scriptum in V nostra attulimus industria, multo
studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus
etiam illa manabant.