Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
movemur enim saepe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in
rebus; in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si
acciderit, simus[*]siminus GKR1
(corr.
1?
) V1
(corr.
2
)
armati.
Sane quidem, sed ne accidat,[*]accidit K1V1
providebo.
Num quid igitur est causae, quin[*]quin ex qui K2
amicos nostros
Stoicos dimittamus? eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint,[*]excesserint add. K2
sed non semper.
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum
est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum
est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero[*]id vero Kl. idcirco (id non concedant Mdv.)
non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
Bene reprehendis, et se isto modo res habet. credamus igitur[*]igitur etiam K Panaetio a Platone suo dissentienti? quem
enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum,
quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum
appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat. volt enim, quod nemo
negat, quicquid natum sit interire; nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur,
quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. alteram autem adfert[*]affert hic X rationem, nihil esse quod
doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum; dolere[*]dolore V1
autem
p.258
animos, ergo etiam interire.