Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
lamentantis inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.[*]elidunt i ex a Kc
p.294
recte igitur a Platone eiciuntur[*]Rep. 398 a eiciuntur ς dicuntur V di
Figure here!
cuntur G1R1 ducuntur K cf. Min. Fel. 24, 2 al.
ex ea civitate, quam finxit[*]fixit G1V1 (
Figure here!
G1V2)
ille, cum optimos mores et optimum rei p. statum exquireret. at vero nos, docti scilicet a Graecia, haec et a pueritia legimus ediscimus,[*]et a puer. leg. et discimus X corr. Sey. (cf.p.317,11) hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.
Sed quid poëtis irascimur?
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. at[*]ad in at corr. V1 tu, adulescens, cum id tibi paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne maius quam dedecus, verbo de sententia destitisti. roga[*]rogo X [*]roga V1 aut 2 cf. ac. fr. 20 hoc idem[*]idem ex quidem R1? Epicurum: maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maxumum[*]quamaxumum X dedecus; in ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? quo[*]quo G1 dedecus maius a philosopho nullum expecto. quare satis mihi dedisti, cum respondisti maius tibi videri malum dedecus quam dolorem. hoc ipsum enim si tenebis, intelleges quam sit obsistendum dolori; nec tam quaerendum est, dolor[*]dolori ... est do scr. Vc partim in r. partim in mg. (n&tā) malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum.
Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum;