Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati[*]irati V e corr. iratus X cf. 23 sapientis animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium
p.327
est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere. qui autem id concupierit, eum necesse est, si id[*]si id sit G1 consecutus sit, magno opere[*]magnopere K H (magno opere R) laetari. ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit.[*]sapientis... 24 timet (pro tumet) 21 num ... 23 est 24 at... 327, 6 cadit (hoc ordine) H sin[*]sin, non si (ut dicit Ha.) R autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit.
Etenim si sapiens in aegritudinem[*]aegritudinem -ne G incidere posset,[*]posset semel R1 posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi "invidiam" , quae tum[*]tum (cum G) etiam Bouh., alii aliter, Ciceronem corrigentes est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus[*]ut et fug. Non. ambiguum nomen invidiae.[*]posset (posse codd.) etiam... 12 invidiae Non. 443,15 (10 in invidiam. non dixi in invidentia 11 invidia) quod verbum ductum[*]dictum G1K1 (cf. Isidor. 10,134) est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: "quisnam florem[*]Acc. fr. 424 (unde aut quis mortalis fl. Non. 500, 13 num quis non mortalis fl. Ri. num quisnam poetae sit, dubium) quasnam G1 liberum invidit meum?" male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim "videre" , sic "invidere florem" [*]flore X florē K2Rc? rectius quam "flori" . nos consuetudine prohibemur;