Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Nam revocatio[*]avocatio V2
illa, quam adfert,[*]adfret G1K1
cum a contuendis
nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra
potestate fodicantibus is[*]his ω eis Non.
opinemur] -mur in r. G2 -ur in r. V1?
rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:[*]on... 6 oblivio Non. 66, 15
lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt,
et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui,
quod a natura[*]add. Tr. quia natura X datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem[*]quidam V1
medicina,
sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies.
Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres
aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea
bona esse sentires, quae essent homine dignissima.
Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato:
"quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae?
quae[*]quae om. G1
pervellere te forsitan potuerit et
pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis
est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam
tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto
esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire,
contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia,
quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante
appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere
nihil patietur.[*]patiatur X (cf. coget 21 dicet 28) quid est autem nequius aut turpius
ecfeminato[*]eff. G1 e corr. R2Vrec
viro? ne iustitia quidem sinet te ista
facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;[*]loqui X corr. Vc?
quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum
et alienum adpetas,[*]appetas V2
qui mortalis natus condicionem[*]conditionem GKV
postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum
p.337
acceperis, reddidisse."