Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines[*]aescinnes X corr. Vc in[*]de cor. 77 Demosthenem[*]demostenem X (de- monstenem K) invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. at quam[*]quam excopiose X (ex del. V1 aut c) quam et copiose ς (et in r. B) rhetorice, quam[*]cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur) copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut licere quidvis[*]quodvis V1 rhetori intellegas. quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:
Qui miser in campis maerens errabat Aleis
Z 201
Aleis Be- roaldus alienis (unde Vc errat, tum errat maerens Vrec)
Ipse suum cor edens,
edens V2M evidens X
hominum vestigia vitans;
vitas X corr. Vc
et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in[*]cf. Hier. epist. 60, 14 (qui Cic. consolationem sequitur) luctu silentium, Hecubam[*]haecubam X (he
Figure here!
c ubam V)
autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. sunt autem alii, quos[*]quos V1 aut cR2 quo X in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium[*]Enn. Med. sc. 257 nutrix:
Cupido cepit miseram nunc me proloqui
Caelo atque terrae Medeai
Medeai Turn. Medeae
miserias.
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur[*]declaratur hoc sana cf. Mue. (off. 1, 61) hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere[*]dolore K1V1 intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu
p.350
hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque[*]intellectaque X corr. Vc est[*]est om. K1 nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?