Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
4
Cum multis locis[*]cum multis locis om. R1 spatio rubricatori relicto (add. R2), pallidiore atramento add. K1? cf. praef. nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum[*]admodum V1(?) expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu regiis[*]graegiis R1 institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium,[*]consilium. V1 equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset[*]esse KR1 constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p.[*]res p. X liberata. nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus.
hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane[*]sanae GK sane RV occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus
p.362
L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia[*]graeciae X potentissumis et[*]et s. v. add. V1? maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde[*]dein K1 postea[*]pythagorae deinde postea add. Vc in mg. Pythagoreorum[*]pytagorae
Figure here!
orum G (e del. 2) pythagoraeorum ex -reorum ter Vc
tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse?