Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et
inmanem beluam fugiendam[*]fugienda X (-ā Vc) diximus,[*]diximus p. 330, 10
non sine magna
utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines[*]homines ς omnes X castigationes V1
castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se[*]adfici se adficisse X (corr. V3) in
delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud
e vita ductum[*]evicta d. V Afr. fr.409
ab Afranio: nam cum dissolutus filius:
"heu me miserum![*]eume K
"
tum severus pater:
"dum modo
doleat aliquid, doleat quidlubet."
Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad
opem ferendam et calamitates[*]calamitates post indignorum rep. X del. V3
hominum indignorum
sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse
inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod
alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui[*]quis GVrec
sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore,
quae summa esset in eis[*]esse K qui leges, qui magistratus,[*]qui leges qui magistratus in r. Vc
qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.[*]tenerent K Haec tamen ita disputant, ut resecanda
esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus
esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.[*]existimant ς
quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?
Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista.[*]ista
Figure here!
(eras. m) K
Reperiam fortasse, sed illud ante: