Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae[*]eaque KR pertinet[*]pertinet ς pertinent X ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio[*]haec detrahenda opinio ne consererent Gr atque ut in malis opinatis tolerabilia,[*]tollerabilia X (corr. Rc?) sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna
p.395
et laetabilia ducuntur.[*]dicuntur ω corr. Wo. atque hoc quidem commune malorum et bonorum,[*]bonorum et malorum G1 ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent[*]perturbant K1 animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume[*]maxime VK1 (-mae) probatur[*]probatur -obatur in r. Vc de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. sint[*]sunt V sane ista bona, quae putantur, honores[*]honore K1 divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis[*]potiundus G1 exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti[*]adflicti ς adflictio X molestia, sic nimis[*]nimis ς animis X (animi V3) dicantur V elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere[*]cavere Dav. e p. 367, 26 confidere ς Non. (interpolatum ex p. 324, 1 sqq.) providere Tr. decet, timere non decet,[*]atque ... 22 timere non decet Non. 444, 7 sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus;