Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim
de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et[*]alt. et om. V
aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque[*]requae GKR (quae ... videatur in r. K1)
suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem
quasi radicem malorum omnium stirpitus[*]stirpitus Statil. Max. ap.
Char. GL. 2, 219, 25
philosophia
se extracturam pollicetur.
demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum
contra nihil sine ratione[*]ratione V2
ς rationi X recte fieri possit, aut, cum
philosophia ex rationum conlatione[*]collatione KR consolatione V constet, ab ea, si et
boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia
petamus bene beateque vivendi.