Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum,
ita locuti sint:[*]sint ex sunt G1
"nemo de nobis unus excellat; sin quis
extiterit, alio in loco et apud alios sit."
an hoc non ita
fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? quid? Aristides—malo enim Graecorum quam nostra proferre—nonne ob eam causam
expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset?
quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum
populo contrahunt! quid est enim dulcius otio litterato?[*]litterato ex literato G2?
is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque
naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria
cognoscimus.[*]infinitatem ... 24 cognoscimus Non. 122, 21
Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia
quid relinquitur quod extimescendum sit?[*]contempto . .. 26 sit in mg. G eodem atramento, sed
fort.
2
exilium,
credo, quod in maxumis malis ducitur. id si propter
alienam et offensam populi voluntatem malum est,
p.452
quam sit ea contemnenda, sicut a paulo[*]sicut a paulo RV1 sicut aFigure here!
pollo G1 sicut paulo K sicuti
paulo Hς sicut a om.
αV3 sicut interpolatum, a fort. ante patria
(2) poni debebat (a patria ς
We.) sapienti, paulo He.
ante dictum
est. sin abesse patria miserum est, plenae miserorum
provinciae[*]provintiae GKH sunt, ex quibus admodum pauci in patriam
revertuntur.