Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent,[*]relinquissent GR1H huic discendi[*]dicendi V quaerendique divinae[*]divina V1 delectationi toto se animo dedissent? itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplorantem
p.456
caecitatem suam; at vero Polyphemum Homerus cum inmanem ferumque finxisset,[*]finxisset (H?)FςR e corr. Vb fixisset X cum ariete etiam conloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod, qua[*]quod qua quodq; V1 vellet, ingredi posset et, quae[*]quaec corr. B1 ς quem (quẽ) XF vellet, attingere.[*]attingeret XF corr. ς (de mendo cf. 455, 1; 429, 8 al.) attingere. et recte Lb. recte hic quidem; nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior.[*]prudentior ille Vb prudentior postea add. R1
In surditate vero quidnam est mali? erat surdaster[*]sudaster GRV1 (corr. 1) M. Crassus,[*]in ...7 Crassus Non. 176, 22 [*]erat... Crassus Prisc. GL. 2.114,16 sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria. Epicurei[*]Epicurei ς (etiam F) del. (vel operarii subst.) Dav. nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine. ergo hi[*]hic V in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item[*]item Urb. 323 (s. XV) Man. id X om. Fς nos in is[*]is his X eis F linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. "at[*]at FH(?)BR e corr. vocem citharoedi[*]citaroedi GV citharędi KH (e) non audiunt" .[*]aut X ne[*]ne nec K stridorem quidem serrae,[*]serrae Fς fere X tum cum acuitur, aut grunditum,[*]grunditum X Non. grunnitum FR2Vb cum iugulatur, suis[*]aut... 15 suis Non. 114,26 nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem.