Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,[*]verumne scit K1 verume sit G1 quod Zenoni placuerit quodque eius auditori[*]audituri G Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum[*]tum exp. Vrec (C?) fueritne consentaneum, ut totum[*]add. Po. sed, ni ita esset, num consentaneum esset, tum ut Se. (sed agitur de Zenonis doctrina cf .v. 29 sqq.), alia alii (ad tum cf. parad. 29 fin. 4,33 al.) hoc beate vivere in una virtute poneret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens—quam sibi conveniat, ipse[*]ipsa X corr. V2 viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.
p.420
Et si Zeno Citieus,[*]ticieus R cici eus K1 advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se[*]se om. Non. in antiquam philosophiam videtur,[*]advena... 3 videtur Non. 457, 25 huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut[*]velud KR in Gorgia[*]Gorg. 470 d Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum[*]arcelaum hic X (arcael.G) Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, "haud scio" inquit;