Tusculanae Disputationes, Cicero, Marcus Tullius, creator; Pohlenz, M, 1872-1962, editor
hic igitur si est[*]si est (alt. loco) add. G2 excultus et si eius acies ita curata est, ut ne[*]ne nec K caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem[*]id est idẽ G virtus. et si omne beatum est, cui nihil deest,
p.422
et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes[*]omnis X virtutis compotes[*]virtutis est comp. R (sed est postea del.) beati sunt.
Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo[*]pseusippo X (pseups. K) Polemone. sed mihi videntur etiam beatissimi.
quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit,[*]difidit et... -at G beatus esse qui potest? at[*]at aut K1 diffidat[*]difidit et... -at G necesse est, qui bona dividit tripertito.[*]tripertio G1 (ex tripertito) KRV qui enim poterit aut corporis firmitate[*]firmitati GV aut fortunae stabilitate[*]stabilitati V3 confidere? atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, "non sane optabilis quidem ista[*]ista quidem edd.vett. We. sed cf. Kueh. ad 1, 6 " inquit "rudentibus apta fortuna." an dubium est quin nihil sit[*]sit add. G2 habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,[*]compleatur Wopkens (completur Bentl.) complectitur si id possit amitti? nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit.